F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Collatio aliorum centrorum
App. =

[A:13v]

<Collatio aliorum centrorum1 >

figura 1

1 abc parabola

abc triangulum

bd axis communis

aefc parallelogrammum

Parallelogrammum --------- 6

Triangulum --------- 3

Parabola --------- 4

Excessus eorum --------- 1

Item

abc solidum parabolicum

abc conus

bd communis axis

aefc cylindrus

Cylindrus --------- 6

Conus --------- 2

Solidum parabolicum --------- 3

Excessus solidi super conum --------- 1

Item

Excessus tetragoni parallelogrammi supra parabolam --------- 2

Excessus cylindri supra solidum parabolicum --------- 3

2 Notandum2 denique quod omnia praedicta etiam verificantur quando de solido parabolico abscinditur portio per planum obliquum ad axem et plana ducuntur praedicto aequidistantia. Sic enim et in segmentis ad verticem receptis, et inter plana clausis. Item in cylindris quamvis ellipticas bases tunc habentibus. Et in relictis portionibus eadem proportio servatur.

[A:14 r] 3 Cum itaque centrum parallelogrammi, cylindri et omnis columnae in primo Aequalium momentorum. Centrum trianguli in secundo. Centrum parabolae in tertio. Centrum Coni ac pyramidis in 4o certis demonstrationibus determinatum a nobis fuerit. Atque in praesenti libello (qui quintus in ordine esse potest) centrum parabolici solidi congruere cum centro trianguli sit ostensum. 4 Iam centra excessuum per calculum aequilibrii notescent: quandoquidem per 4am huius libelli, centrum totius in eadem recta positum ita distet a centris partium, ut distantiae reciprocae sint magnitudinibus partium. Exposuimus in praemissa descriptione praedicta centra cum proportione distantiarum per numeros, quemadmodum demonstrata sunt. Unde et librae particulares cum distantiarum et partium proportionibus secerni possunt. Sic.

figura 2

figura 3

[A:14v]
figura 4

5 Pro planis.

ab axis parallelogrammi parabolae et trianguli

c centrum parallelogrammi

d centrum trianguli

e centrum parabolae

f centrum excessus parabolae supra triangulum

g centrum trianguli contrapositi

h centrum excessus parallelogrammi supra parabolam.

figura 5

6 Pro solidis.

ab axis cylindri, coni et solidi parabolici

c centrum cylindri

d centrum solidi parabolici

k centrum coni

e centrum excessus solidi parabolici super conum

l centrum excessus cylindri supra solidum parabolicum

m centrum excessus cylindri super Conum.

Inizio della pagina