F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Epistulae Propriae V
<- App. -> <- = ->

V.

Francesco Maurolico a Francisco Quiñones

Messina, 22 settembre 1539

Il codice in cui è contenuto l'autografo (Pal. 1023 fasc. 6) fa parte del fondo Beccadelli della Biblioteca Palatina di Parma. Segnalata da (Kristeller, II, p. 39 ) e pubblicata per la prima volta da (Clagett, p. 155 ), la lettera è qui riprodotta dall'autografo. Reverendissime Pater XVo kalendis octobris recepi literas tuas una cum enchiridio diurnarum precum. Utrumque fuit mihi munus quovis thesauro preciosius. Quantum enim fuit a tanto praesule salutari ac donari? Sedasti mihi titubantem animum, atque adeo argute obiectionibus respondes, ut tecum omnino sentiam, ac nihil non optime factum existimem. Vellem tamen, ut id, quod de Dionysii Areopagitae historia scripsi, maturius, sicubi vacarit, discuteres, ne quid ambigui relinquatur. Offers mihi praeterea patrocinium curamque tuam. Utinam tantam gratitudinem aliquo servitio promeruissem. Audebo tamen aliquid petere, quando cum clementissimo antistite loquor. Sed nihil gratius praestare poteris, quam si facultatem mihi breviarii tui, cuius incredibili amore sum affectus, recitandi a pontifice maximo impetres, atque impetrata mittas. Vale et vive foelix. Messanae in freto siculo, Xo kalendas octobres, M. D. XXXVIIII. Ad omnem tibi servitium paratus Franciscus Maurolycus

Inizio della pagina
->