F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis elementorum libri Liber septimus 6
<- App. -> <- = ->

6a

13 // Quot et quotae partes est numerus a numeri c tot et totae sit numerus b numeri d. // Aio quod tot et totae partes erit totus ab totius cd.

// Dividatur enim a in partes ipsius c et b in partes ipsius d totidem per hypothesim. Itaque quota est una partium a pars ipsius c tota pars ipsius d erit una partium b per hypothesim. Quare per praemissam, et tota etiam pars erit totius cd. Congeries ex una partium a et una partium b sed tot sunt partes a quot b21. Igitur et totus a cum toto b tot et totae partes erunt totius cd quot et quotae partes est a ipsius c vel quot et quotae partes b ipsius d quod est propositum.

figura 7

Inizio della pagina
->